monumenta.ch > Hieronymus > 1
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, PRAEFATIO <<<     >>> II

CAPUT I SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 In principio fecit Deus coelum et terram. Plerique existimant, sicut in Altercatione quoque Iasonis et Papisci scriptum est, et Tertullianus in libro contra Praxeam disputat: necnon Hilarius in expositione cuiusdam Psalmi affirmat, in Hebraeo haberi: In filio fecit Deus coelum et terram: quod falsum esse, ipsius rei veritas comprobat. Nam et Septuaginta Interpretes, et Symmachus, et Theodotion, in principio, transtulerunt. Et in Hebraeo scriptum est, BRESITH; quod Aquila interpretatur, in capitulo: et non BABEN, quod appellatur, in filio. Magis itaque secundum sensum quam secundum verbi translationem de Christo accipi potest: qui tam in ipsa fronte Geneseos, quae caput librorum omnium est, quam etiam in principio Ioannis Evangelistae, coeli et terrae conditor approbatur. Unde et in Psalterio de seipso ait: In capitulo libri scriptum est de me, id est, in principio Geneseos. Et in Evangelio: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Sed et hoc sciendum, quod apud Hebraeos liber hic BRESITH vocatur: hanc habentes consuetudinem, ut voluminibus ex principiis eorum nomina imponant.
2 Et Spiritus Dei ferebatur super aquas. Pro eo quod in nostris codicibus scriptum est, ferebatur, in Hebraeo habet MEREFETH, quod nos appellare possumus, incubabat, sive confovebat, in similitudinem volucris, ova calore animantis. Ex quo intelligimus, non de spiritu mundi dici, ut nonnulli arbitrantur, sed de Spiritu Sancto, qui et ipse vivificator omnium a principio dicitur. Si autem vivificator, consequenter et conditor. Quod si conditor, et Deus. Emitte enim, ait, Spiritum tuum, et creabuntur.
3 Et congregationes aquarum vocavit maria. Notandum quod omnis congregatio aquarum, sive salsae sint, sive dulces, iuxta idioma linguae Hebraicae, maria nuncupentur. Frustra igitur Porphyrius, Evangelistas ad faciendum ignorantibus miraculum, eo quod Dominus super mare ambulaverit, pro lacu Genezareth, mare appellasse calumniatur, cum omnis lacus et aquarum congregatio maria nuncupentur.